monumenta.ch > Plinius > sectio 121

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 121
{LXXIII} Rosa adstringit, refrigerat. usus eius dividitur in folia et flores, capita. foliorum partes, quae sunt candidae, ungues vocantur. in flore aliud est semen, aliud capillus, in capite aliud cortex, aliud calix. folium siccatur aut tribus modis exprimitur: per se, cum ungues non detrahuntur - ibi enim umoris plurimum -, aut cum detractis unguibus reliqua pars aut oleo aut vino maceratur in sole vasis vitreis.